RUDENHAUSIA Familia

RUDENHAUSIA Familia
RUDENHAUSIA Familia
inter Germaniae illustres. ramus est stirpis Gastellensis: quae tota in duabus lineis Remlingensi et Rudenhausia iam consistit, quas Wolfgangus et Gotfridus, Georgii sub finem superioris saeculi filii, coeperunt. Et quidem lineae in rudenhausen probatio haec est, Fridericus Comes de Castel, qui decessit A. C. 1498. suscepit ex Elisabetha de Reitzenstein Wolfgangum, exstinctum A. C. 1546. Hôc et Marthâ Comite Werthemiâ genitus Georgius, iunxit sibi Sophiam Dnam Limpurgiam, et obiit A. C. 1597. relictô filiô Godridô, defunctô A. C. 1635. quô et Annâ Dna Limpurgia genitus Georgius Fridericus, qui decessit A. C. 1053. numerosam progenuit sobolem, ex Anna Luisa Dna itidem Limpurgia; Pater quippe ex ea Philippi Godofredi (nati A. C. 1641. et mari Annae Sibyllae Florentinae Comitis Silvarum et Rheni) Friderici Ludovici (nati A. C. 1642.) Henrici Alberti (nati A. C. 1643.) Sophiae Christinae (natae A. C. 1644. denatae A. C. 1647) Iulianae Luisae (natae A. C. 1646.) Mariae Magdalenae (natae A. C. 1647. denatae 1649.) Eberhardi (nati A. C. 1650.) Ioannis Friderici (nati et denati A. C. 1651.) et Dorotheae Elisabethae (natae A. C. 1652.) omnium Comitum de Castel in Rudenbausen. Idem Spenerus, ubi supra, Parte 2. p. 68.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • CASTELLA — I. CASTELLA Illustrissimae Familiae nomen, quae ex Ducibus Franconiae sive Franciae Orientalis, in Germania, deduci amat: primusque in ea Marquardus, hinc Rodulphi Comitis Rotenburgensis, illinc Hetani ultimi Franconiae Ducis ex filia Irmina… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”